Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 315
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/315/ esse Deum, cum possit homines tutari a

peccatis, neque tamen defendat, respondeo

negando consecutionem, quippe ad hoc non

tenetur, imo misericors potius dicendus est,

cum ex inexhausto benignitatis suae fonte,

qui nullis certis legibus aut abundat aut exarescit,

perhumaniter in nos superabundantem

gratiam derivet atque deflectat.

Ad secundum dico: Si Deus, secundum

Stoicos, est veluti claudicans, naturaliter in

Deo esse defectum. Nostra autem sententia

non inducit Deum claudicantem, neque secundum

naturae ipsius proprietatem, neque

secundum voluntatis inclinationem, ut facile,

ex supradictis, colligi potest.

 

 

EXERCITATIO XLVIII

Adversus Stoicos.

 

Toto insuper coelo aberrarunt Stoici,

dum divinam quidem providentiam

libentes professi sunt, sed regere tamen omnia

et prospicere rebus humanis Deum,

non pro arbitratu suo, sed ex necessitudine

existimaverunt.

Quibus adducti fuerint rationibus, nullibi

lego. Ut autem veritas disputando elucescat,

in ipsorum gratiam, sic mihi liceat ratiocinari.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES